- PESTIS
- PESTISLatio omnem perniciem notat, raro propriam, nec scio, an usquam absolutô sensu pestilentiam, quam sic tamen hodie omnes vocant, etiam illi, quorum scripta inter veteres Auctores pro testibus boni Eloquii citantur, verba sunt Casp. Barthii Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 2. v. 282. Coeterum Pestilentiam omnem Deorum irae adscribebant Veteres, iam inde ab Homeri temporibus. Statius iis videtur accedere, qui ventis tribuebant, Theb. l. 11. v. 274.Ceu caelo dimissa lues —— ——Sic Ovid. l. 7. Met. v. 532.Pestiferis calidi spirârunt flatibus Austri.Vel qui Soli, de quibus videre est Clem. l. 5. Strom. Unde fictio Homerica de Apollinis sagittis eam inferentibus. Certe vitiatusaer plerisque statuitur. Ipsum autem malum Numinis instar colebatur, de quo Barthius praefatus Superstitionum Commentariô. Apud Augustin. Ser. 24. de Verbis Apost. Punicum legitur proverb. ridiculum, quod tamen utili sensu non caret. Est Pestis ante ostium et petit nummum: da ei duos, ut ducat se. Hoc est, cum pauper aliquid a te poscit; potius duplum des, si sapis, quam nihil, ne insequatur ultio, totum te rebus tuis eripiens. Vide iterum Barthium ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.